- SERGIUS
- I.SERGIUSCatilinae libertus, vel cognatus, et coniurationis socius, quem lacerat et proscindit merito divina illa M. Tuliii δεινότης, cuius verba sunt in ea Pro domo sua ad Pontif. Quis est Sergius? armiger Catilinae, stipalor tui (Clodium intelligit) corporis, signifer seditionis, concitator tabernariorum, damnatus iniuriarum, percussor, lapidator, fori depopulator, obsessor Curiae. Et tamen non solum Catilinam se gaudebat appellati, sed et addebat, futurum se Sergium; Avidius Cassius, si Dialogistam occidisset, Antoninum hôc nomine significans, apud Vulcatium Gallicanum, in Avidio Cassio, c. 3.II.SERGIUSConfessor, floruit Constantinopoli, Saeculô 9. Auctor Historiae, quam a Mich. Balbo orditur, Photius cod. 67.III.SERGIUSEpiscopus Ioppes, post Sophronium, sedem Hierosolymitanam invasit, A. C. 636. Haereticus, an malitiâ, an ignorantiâ, in causa fuit perditorum Sophronii operum, captâ a Saracenis urbe. Baron. Annal.IV.SERGIUSMonachus Constantinopolit. Haereseos Nestorianae sectator, et fautor; Mahumetem impostorem et pseudoprophetam in Alcorano conficiendo et compilando iuvit, cumque omnis summam impietatis docuit. Zonar. tom. 3.V.SERGIUSProconsul, cognomento Paulus Actor. c. 13. v. 7.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.